monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 3, 11
Dignus et victus et habitus poenitentiae, ut qui offenderant Deum luxu et ambitione, eorum damnatione placent, per quae prius offenderant. Saccus et ieiunium arma sunt poenitentiae, auxilia peccatorum: ante ieiunium, et sic saccus; ante quod occultum est, et postea quod palam: hoc semper Deo, illud interdum exhibetur et hominibus.